Isaiah 31

ID. Egit de gloria bonorum et de poena reproborum, nunc revertitur ad reliquias quae remanserunt in terra Juda, ducto Sedecia et aliis in Babylonem. Sed prius monuit ne irent in Aegyptum: modo quia ierunt minatur malum. Non exquisierunt corde, sed verbis; dixerunt enim ad Jeremiam: et noluerunt obedire. Cui simile: Quod de malis sacerdotibus dictum est. Unde Jeremias: etc., usque ad locus ubi crucifixus est Dominus specialiter vocatur Apoc. 11.. . HIER. Hoc de illis, qui cum Sedecia in captivitatem ducti, post septuaginta annos, Domino miserante, reversi sunt, caesis in Aegypto Israelitis et Aegyptiis, in quorum auxilio confidebant. Ita fecit Dominus contra Samaritanos, qui impedire conati sunt aedificationem templi. Et in tempore Machabaeorum in paucis multos fudit. In prophetia, nec temporis, nec historiae ordinem servat, etc., usque ad sic toto affectu mentis redirent. . Sion, Ecclesia in qua ignis et caminus qui devoret peccatores, scilicet ligna, fenum, stipulamque consumat.
Copyright information for VulgGlossa